Gefunden 3198 Ergebnisse für: Sum
Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, et percussum Philisthæum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël. (Liber II Samuelis 21, 17)
Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos. (Liber II Samuelis 22, 15)
Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis. (Liber II Samuelis 22, 17)
Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos. (Liber II Samuelis 22, 38)
Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis. (Liber II Samuelis 22, 39)
Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos. (Liber II Samuelis 22, 41)
Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. (Liber II Samuelis 24, 17)
Et ait Areuna ad David: Accipiat, et offerat dominus meus rex sicut placet ei: habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum. (Liber II Samuelis 24, 22)
Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens : Vivat dominus meus David in æternum. (Liber I Regum 1, 31)
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon. (Liber I Regum 1, 39)
Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra : sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens : Non te interficiam gladio : (Liber I Regum 2, 8)
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. (Liber I Regum 2, 19)
