Gefunden 3198 Ergebnisse für: Sum
Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me: (Actus Apostolorum 24, 19)
Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. (Actus Apostolorum 24, 24)
Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 26, 15)
Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. (Actus Apostolorum 26, 21)
Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. (Actus Apostolorum 26, 29)
Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. (Actus Apostolorum 27, 17)
Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)
Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. (Actus Apostolorum 27, 28)
Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. (Actus Apostolorum 27, 33)
Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)
Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. (Actus Apostolorum 27, 36)
Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. (Actus Apostolorum 27, 41)
