Gefunden 3198 Ergebnisse für: Sum
Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)
Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 15, 11)
Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. (Evangelium secundum Ioannem 16, 1)
Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)
Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: (Evangelium secundum Ioannem 16, 25)
ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)
Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 33)
Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)
Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: (Evangelium secundum Ioannem 17, 4)
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. (Evangelium secundum Ioannem 17, 5)
et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 10)
