Gefunden 3198 Ergebnisse für: Sum
Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor? (Liber Ecclesiasticus 11, 26)
Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. (Liber Ecclesiasticus 13, 5)
Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 9)
Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. (Liber Ecclesiasticus 15, 8)
Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur? (Liber Ecclesiasticus 16, 16)
Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. (Liber Ecclesiasticus 16, 22)
Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. (Liber Ecclesiasticus 18, 6)
Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. (Liber Ecclesiasticus 18, 10)
Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. (Liber Ecclesiasticus 18, 20)
Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. (Liber Ecclesiasticus 18, 24)
Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare: (Liber Ecclesiasticus 19, 8)