Gefunden 3198 Ergebnisse für: Sum
Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. (Liber II Maccabaeorum 15, 35)
Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est ; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. (Liber II Maccabaeorum 15, 40)
Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo: (Liber Proverbiorum 3, 7)
et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: (Liber Proverbiorum 5, 11)
Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, (Liber Proverbiorum 5, 12)
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)
Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens: (Liber Proverbiorum 7, 13)
idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. (Liber Proverbiorum 7, 15)
In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, (Liber Proverbiorum 8, 2)
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. (Liber Proverbiorum 8, 6)
Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum ; (Liber Proverbiorum 8, 8)
Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. (Liber Proverbiorum 8, 12)