Gefunden 3198 Ergebnisse für: Sum
Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni. (Liber I Maccabaeorum 5, 35)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea ! (Liber I Maccabaeorum 6, 11)
Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum: (Liber I Maccabaeorum 6, 14)
Et cogitavit Judas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. (Liber I Maccabaeorum 6, 19)
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex: (Liber I Maccabaeorum 6, 43)
Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. (Liber I Maccabaeorum 6, 46)
Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant. (Liber I Maccabaeorum 6, 53)
Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos: (Liber I Maccabaeorum 8, 5)
et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum, (Liber I Maccabaeorum 8, 7)
si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque. (Liber I Maccabaeorum 8, 32)
Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)