Mosaico decorativo

Gefunden 328 Ergebnisse für: Succedunt Saul Benedicens Dei

  • Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus. (Liber I Samuelis 20, 26)

  • Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? (Liber I Samuelis 20, 27)

  • Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ? (Liber I Samuelis 20, 30)

  • Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David. (Liber I Samuelis 20, 33)

  • Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul. (Liber I Samuelis 21, 7)

  • Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth. (Liber I Samuelis 21, 10)

  • Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? (Liber I Samuelis 21, 11)

  • Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, (Liber I Samuelis 22, 6)

  • Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem. (Liber I Samuelis 22, 9)

  • Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine. (Liber I Samuelis 22, 12)

  • Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens? (Liber I Samuelis 22, 13)

  • et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 21)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina