Gefunden 86 Ergebnisse für: Stetit
Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit. (Prophetia Ezechielis 21, 21)
Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ: aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei. (Prophetia Danielis 7, 4)
Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. (Prophetia Danielis 7, 5)
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. (Prophetia Danielis 8, 15)
Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. (Prophetia Danielis 8, 17)
Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo. (Prophetia Ionae 1, 15)
Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet. (Prophetia Michaeae 1, 11)
Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus. (Prophetia Habacuc 3, 6)
Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 32)
Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)