Gefunden 1870 Ergebnisse für: Spe
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. (Liber Proverbiorum 14, 32)
Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. (Liber Proverbiorum 16, 20)
Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit. (Liber Proverbiorum 17, 8)
Erudi filium tuum ; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. (Liber Proverbiorum 19, 18)
Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. (Liber Proverbiorum 20, 22)
quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. (Liber Proverbiorum 23, 18)
Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. (Liber Proverbiorum 24, 10)
Si dixeris: Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. (Liber Proverbiorum 24, 12)
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. (Liber Proverbiorum 24, 20)
Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, (Liber Proverbiorum 25, 19)