Mosaico decorativo

Gefunden 1870 Ergebnisse für: Spe

  • Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. (Liber Psalmorum 85, 2)

  • Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo. (Liber Psalmorum 85, 14)

  • Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. (Liber Psalmorum 87, 3)

  • Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. (Liber Psalmorum 88, 11)

  • misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea, (Liber Psalmorum 88, 34)

  • Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis. (Liber Psalmorum 88, 38)

  • Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum. (Liber Psalmorum 88, 39)

  • Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat. (Liber Psalmorum 89, 6)

  • Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. (Liber Psalmorum 89, 8)

  • Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum. (Liber Psalmorum 90, 2)

  • Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. (Liber Psalmorum 90, 3)

  • Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. (Liber Psalmorum 90, 4)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina