Gefunden 10 Ergebnisse für: Sonus
Et ait Elias ad Achab : Ascende, comede, et bibe, quia sonus multæ pluviæ est. (Liber I Regum 18, 41)
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. (Liber Psalmorum 18, 5)
Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. (Liber Psalmorum 41, 5)
una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, (Liber Sapientiae 17, 17)
aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebant illos præ timore. (Liber Sapientiae 17, 18)
In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. (Liber Sapientiae 19, 17)
Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. (Liber Ecclesiasticus 50, 20)
Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum: cumque starent, demittebantur pennæ eorum. (Prophetia Ezechielis 1, 24)
et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. (Actus Apostolorum 2, 2)
Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)