Gefunden 2806 Ergebnisse für: Sit
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus. (Liber I Samuelis 23, 14)
Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)
Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei. (Liber I Samuelis 23, 22)
Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. (Liber I Samuelis 24, 6)
Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est. (Liber I Samuelis 24, 7)
Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere. (Liber I Samuelis 24, 8)
Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 13)
Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 14)
Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. (Liber I Samuelis 24, 16)
Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me. (Liber I Samuelis 24, 20)
misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice. (Liber I Samuelis 25, 5)
Et dicetis: Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax. (Liber I Samuelis 25, 6)