Gefunden 2806 Ergebnisse für: Sit
Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 29)
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 33)
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. (Evangelium secundum Ioannem 7, 37)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8, 18)
Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 19)
Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)
et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)
Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)
