Mosaico decorativo

Gefunden 2806 Ergebnisse für: Sit

  • incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit. (Liber II Maccabaeorum 12, 37)

  • Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)

  • et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. (Liber II Maccabaeorum 12, 45)

  • et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. (Liber II Maccabaeorum 13, 2)

  • Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. (Liber II Maccabaeorum 13, 4)

  • Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. (Liber II Maccabaeorum 13, 6)

  • Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant: (Liber II Maccabaeorum 13, 15)

  • Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. (Liber II Maccabaeorum 13, 21)

  • commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)

  • Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio et reditus processit. (Liber II Maccabaeorum 13, 26)

  • Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Judæam: (Liber II Maccabaeorum 14, 12)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina