Gefunden 229 Ergebnisse für: Sine Amore
Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 9)
At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 49)
et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Marcum 4, 19)
sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. (Evangelium secundum Lucam 1, 6)
ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. (Evangelium secundum Lucam 6, 42)
Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)