Gefunden 1188 Ergebnisse für: Sin
Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio: (Liber Numeri 26, 54)
inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai: (Liber Numeri 26, 64)
Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Numeri 27, 11)
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. (Liber Numeri 27, 14)
Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. (Liber Numeri 28, 6)
Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. (Liber Numeri 28, 7)
quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. (Liber Numeri 28, 10)
et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes: (Liber Numeri 28, 12)
et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. (Liber Numeri 28, 13)
Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. (Liber Numeri 28, 14)
et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, (Liber Numeri 28, 20)
et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos. (Liber Numeri 28, 21)
