Gefunden 213 Ergebnisse für: Simul
Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, (Epistula ad Romanos 6, 8)
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: (Epistula I ad Corinthios 15, 6)
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), (Epistula ad Colossenses 4, 3)
Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 17)
qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 10)
simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. (Epistula I ad Timotheum 5, 13)
Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. (Epistulam ad Philemonem 1, 22)
Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. (Epistula ad Hebraeos 13, 3)