Gefunden 1447 Ergebnisse für: Sicut
Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 29)
Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 36)
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 16)
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)
Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 40)
Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 43)
Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 5)
Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 2)