Gefunden 1479 Ergebnisse für: Sen
Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex præsens esset, (Liber II Maccabaeorum 4, 18)
Sed hæ oblatæ sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis: propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremium. (Liber II Maccabaeorum 4, 20)
Et cum hæc agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati. (Liber II Maccabaeorum 4, 30)
Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. (Liber II Maccabaeorum 4, 44)
Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: (Liber II Maccabaeorum 4, 46)
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)
Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. (Liber II Maccabaeorum 5, 13)
Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)
Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus: (Liber II Maccabaeorum 6, 1)
Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt. (Liber II Maccabaeorum 6, 10)
Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre. (Liber II Maccabaeorum 6, 11)
Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. (Liber II Maccabaeorum 6, 13)