Gefunden 1479 Ergebnisse für: Sen
Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, (Actus Apostolorum 13, 17)
Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. (Actus Apostolorum 13, 29)
Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. (Actus Apostolorum 14, 10)
Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, (Actus Apostolorum 14, 20)
Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. (Actus Apostolorum 14, 22)
Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 26)
Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. (Actus Apostolorum 15, 4)
Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. (Actus Apostolorum 15, 6)
Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: (Actus Apostolorum 15, 22)
scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. (Actus Apostolorum 15, 23)
Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. (Actus Apostolorum 15, 31)
Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)