Gefunden 43 Ergebnisse für: Sedebat

  • Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. (Liber Esther 5, 1)

  • Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis. (Liber Ieremiae 36, 22)

  • Audivit autem Abdemelech Æthiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin: (Liber Ieremiae 38, 7)

  • Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati. (Prophetia Ionae 4, 5)

  • populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)

  • In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)

  • Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)

  • Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)

  • Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)

  • Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)

  • et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. (Evangelium secundum Marcum 3, 32)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina