Gefunden 475 Ergebnisse für: Secundum
parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. (Prophetia Danielis 13, 3)
ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. (Prophetia Danielis 13, 62)
ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. (Prophetia Osee 2, 3)
Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. (Prophetia Osee 4, 7)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos ; cædam eos secundum auditionem cœtus eorum. (Prophetia Osee 7, 12)
Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris. (Prophetia Osee 10, 1)
Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia. (Prophetia Michaeae 7, 15)
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis? (Prophetia Zachariae 1, 6)
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 29)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 39)
