Gefunden 314 Ergebnisse für: Saul
Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? (Liber I Samuelis 21, 11)
Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, (Liber I Samuelis 22, 6)
Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem. (Liber I Samuelis 22, 9)
Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine. (Liber I Samuelis 22, 12)
Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens? (Liber I Samuelis 22, 13)
et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 21)
Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt. (Liber I Samuelis 23, 7)
Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus. (Liber I Samuelis 23, 8)
Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod. (Liber I Samuelis 23, 9)
Et ait David: Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me: (Liber I Samuelis 23, 10)
si tradent me viri Ceilæ in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet. (Liber I Samuelis 23, 11)
Dixitque David: Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent. (Liber I Samuelis 23, 12)
