Gefunden 339 Ergebnisse für: Sapientiam Hominum
Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum: (Liber Ecclesiasticus 24, 35)
Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum. (Liber Ecclesiasticus 24, 46)
Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum. (Liber Ecclesiasticus 25, 13)
Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum. (Liber Ecclesiasticus 27, 8)
Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum. (Liber Ecclesiasticus 36, 25)
Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. (Liber Ecclesiasticus 38, 6)
Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur. (Liber Ecclesiasticus 38, 25)
Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit. (Liber Ecclesiasticus 39, 1)
Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in sæculum non delebitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 12)
Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia. (Liber Ecclesiasticus 39, 14)