Gefunden 339 Ergebnisse für: Sapientiam Hominum
Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia. (Liber Sapientiae 7, 30)
da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis: (Liber Sapientiae 9, 4)
Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. (Liber Sapientiae 9, 6)
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? (Liber Sapientiae 9, 13)
Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, (Liber Sapientiae 9, 17)
Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. (Liber Sapientiae 9, 19)
Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent. (Liber Sapientiae 10, 8)
Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. (Liber Sapientiae 11, 24)
et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, (Liber Sapientiae 12, 5)
Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? (Liber Sapientiae 12, 12)
Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. (Liber Sapientiae 13, 10)
Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)