Gefunden 339 Ergebnisse für: Sapientiam Hominum
Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit. (Liber Proverbiorum 10, 31)
Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis. (Liber Proverbiorum 14, 6)
Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum ! (Liber Proverbiorum 15, 11)
Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. (Liber Proverbiorum 16, 16)
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. (Liber Proverbiorum 17, 16)
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. (Liber Proverbiorum 23, 23)
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)
Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. (Liber Proverbiorum 27, 20)
Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)
In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinæ hominum. (Liber Proverbiorum 28, 12)