Gefunden 1277 Ergebnisse für: Sanctus Terra
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)
Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 52)
et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra. (Liber I Maccabaeorum 13, 32)
Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quæsivit bona genti suæ: et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 8)
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. (Liber I Maccabaeorum 15, 14)
fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. (Liber I Maccabaeorum 15, 29)
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno. (Liber II Maccabaeorum 1, 7)
Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriæ fuit proditor: (Liber II Maccabaeorum 5, 15)
Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti, (Liber II Maccabaeorum 10, 25)
Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)