Mosaico decorativo

Gefunden 407 Ergebnisse für: Sancti Spiritus

  • Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)

  • sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. (Actus Apostolorum 1, 8)

  • Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: (Actus Apostolorum 1, 16)

  • et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. (Actus Apostolorum 2, 2)

  • et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. (Actus Apostolorum 2, 4)

  • Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. (Actus Apostolorum 2, 33)

  • Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. (Actus Apostolorum 2, 38)

  • in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. (Actus Apostolorum 4, 30)

  • et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. (Actus Apostolorum 5, 32)

  • Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)

  • Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, (Actus Apostolorum 8, 18)

  • Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. (Actus Apostolorum 8, 29)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina