Mosaico decorativo

Gefunden 252 Ergebnisse für: Sacerdotes Album

  • Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio. (Liber Esdrae 6, 16)

  • Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. (Liber Esdrae 6, 18)

  • Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi. (Liber Esdrae 6, 20)

  • Susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri. (Liber Esdrae 8, 30)

  • Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum: Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum: (Liber Esdrae 9, 1)

  • a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac. (Liber Esdrae 9, 7)

  • Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et ædificaverunt portam gregis : ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel. (Liber Nehemiae 3, 1)

  • Et post eum ædificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis. (Liber Nehemiae 3, 22)

  • Sursum autem a porta equorum ædificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. (Liber Nehemiae 3, 28)

  • Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil quæremus : sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram. (Liber Nehemiae 5, 12)

  • Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. (Liber Nehemiae 7, 39)

  • Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis. (Liber Nehemiae 7, 73)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina