Gefunden 1454 Ergebnisse für: Rex
Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël: et mandavit ei evertere populum. (Liber I Maccabaeorum 7, 26)
Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos? (Liber I Maccabaeorum 8, 31)
et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum. (Liber I Maccabaeorum 9, 4)
Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui. (Liber I Maccabaeorum 9, 31)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum: (Liber I Maccabaeorum 9, 40)
Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)
Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in prælium. (Liber I Maccabaeorum 10, 2)
Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. (Liber I Maccabaeorum 10, 8)
Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt: (Liber I Maccabaeorum 10, 15)
Rex Alexander fratri Jonathæ salutem. (Liber I Maccabaeorum 10, 18)
Et scripsit eis in hæc verba: Rex Demetrius genti Judæorum salutem. (Liber I Maccabaeorum 10, 25)
et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Juda. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)
