Mosaico decorativo

Gefunden 4665 Ergebnisse für: Res

  • Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. (Liber Sapientiae 18, 10)

  • Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. (Liber Sapientiae 18, 17)

  • Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)

  • Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)

  • Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos. (Liber Sapientiae 19, 14)

  • Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quæcumque erant natantia, in terram transibant. (Liber Sapientiae 19, 18)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)

  • disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? (Liber Ecclesiasticus 1, 7)

  • Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)

  • Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. (Liber Ecclesiasticus 2, 11)

  • Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: (Liber Ecclesiasticus 3, 16)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina