Mosaico decorativo

Gefunden 628 Ergebnisse für: Regis

  • Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis. (Liber I Paralipomenon 29, 6)

  • Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi. (Liber I Paralipomenon 29, 24)

  • Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis: (Liber I Paralipomenon 29, 29)

  • Adducebantur autem ei equi de Ægypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio, (Liber II Paralipomenon 1, 16)

  • Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: (Liber II Paralipomenon 4, 11)

  • Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 7, 11)

  • Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus. (Liber II Paralipomenon 8, 9)

  • Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 8, 10)

  • Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini. (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum. (Liber II Paralipomenon 8, 15)

  • Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur. (Liber II Paralipomenon 9, 20)

  • Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos. (Liber II Paralipomenon 9, 21)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina