Mosaico decorativo

Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re

  • Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)

  • Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. (Liber Exodus 4, 29)

  • et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4, 31)

  • Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. (Liber Exodus 5, 1)

  • At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam. (Liber Exodus 5, 2)

  • Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra. (Liber Exodus 5, 4)

  • Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ? (Liber Exodus 5, 5)

  • Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas. (Liber Exodus 5, 7)

  • Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas : (Liber Exodus 5, 10)

  • ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. (Liber Exodus 5, 11)

  • Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. (Liber Exodus 5, 13)

  • Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ? (Liber Exodus 5, 14)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina