Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)
Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. (Apocalypsis Ioannis 2, 20)
Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua. (Apocalypsis Ioannis 2, 21)
Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, (Apocalypsis Ioannis 2, 23)
et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, (Apocalypsis Ioannis 2, 27)
sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam. (Apocalypsis Ioannis 2, 28)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 2, 29)
Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. (Apocalypsis Ioannis 3, 5)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 3, 6)
Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)
Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te, (Apocalypsis Ioannis 3, 9)
quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. (Apocalypsis Ioannis 3, 10)
