Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. (Epistula Iacobi 4, 9)
Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. (Epistula Iacobi 4, 11)
Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. (Epistula Iacobi 4, 12)
Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. (Epistula Iacobi 4, 15)
Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. (Epistula Iacobi 4, 17)
Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. (Epistula Iacobi 5, 2)
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. (Epistula Iacobi 5, 4)
Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis. (Epistula Iacobi 5, 6)
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)
Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. (Epistula Iacobi 5, 9)
Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 10)
Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. (Epistula Iacobi 5, 11)
