Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, (Epistula I ad Timotheum 1, 3)
neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. (Epistula I ad Timotheum 1, 4)
volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. (Epistula I ad Timotheum 1, 7)
quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)
qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. (Epistula I ad Timotheum 1, 13)
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)
Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 1, 17)
habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: (Epistula I ad Timotheum 1, 19)
ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. (Epistula I ad Timotheum 1, 20)
pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: (Epistula I ad Timotheum 2, 2)
hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, (Epistula I ad Timotheum 2, 3)