Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, (Epistula ad Colossenses 3, 9)
et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: (Epistula ad Colossenses 3, 10)
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. (Epistula ad Colossenses 3, 13)
et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)
Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. (Epistula ad Colossenses 3, 21)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. (Epistula ad Colossenses 3, 24)
Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum. (Epistula ad Colossenses 3, 25)
In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. (Epistula ad Colossenses 4, 5)