Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: (Epistula ad Galatas 4, 2)
At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. (Epistula ad Galatas 4, 5)
Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. (Epistula ad Galatas 4, 7)
Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)
Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. (Epistula ad Galatas 4, 12)
non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)
Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. (Epistula ad Galatas 4, 17)
vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: (Epistula ad Galatas 4, 23)
Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. (Epistula ad Galatas 4, 27)
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)