Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 18)
Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. (Epistula I ad Corinthios 16, 20)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula II ad Corinthios 1, 2)
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. (Epistula II ad Corinthios 1, 4)
Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: (Epistula II ad Corinthios 1, 9)
Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis: (Epistula II ad Corinthios 1, 15)
et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. (Epistula II ad Corinthios 1, 16)
Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)
Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 1)
Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)
Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 5)