Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. (Actus Apostolorum 25, 22)
Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)
Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. (Actus Apostolorum 25, 25)
De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. (Actus Apostolorum 25, 26)
Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare. (Actus Apostolorum 25, 27)
Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere: (Actus Apostolorum 26, 1)
De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, (Actus Apostolorum 26, 2)
præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. (Actus Apostolorum 26, 5)
Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: (Actus Apostolorum 26, 6)
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. (Actus Apostolorum 26, 7)
Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? (Actus Apostolorum 26, 8)
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, (Actus Apostolorum 26, 9)