Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. (Actus Apostolorum 14, 17)
Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, (Actus Apostolorum 14, 20)
confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Actus Apostolorum 14, 21)
Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. (Actus Apostolorum 14, 22)
Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 26)
Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. (Actus Apostolorum 15, 1)
Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. (Actus Apostolorum 15, 2)
Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. (Actus Apostolorum 15, 5)
Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. (Actus Apostolorum 15, 6)
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. (Actus Apostolorum 15, 7)
et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. (Actus Apostolorum 15, 9)
Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? (Actus Apostolorum 15, 10)