Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. (Actus Apostolorum 10, 33)
Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)
Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)
non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. (Actus Apostolorum 10, 41)
Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. (Actus Apostolorum 10, 42)
Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. (Actus Apostolorum 10, 43)
Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? (Actus Apostolorum 10, 47)
Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)
Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. (Actus Apostolorum 11, 1)
dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis? (Actus Apostolorum 11, 3)
In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. (Actus Apostolorum 11, 6)
Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca. (Actus Apostolorum 11, 7)