Mosaico decorativo

Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re

  • Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)

  • qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. (Actus Apostolorum 7, 46)

  • Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meæ est? (Actus Apostolorum 7, 49)

  • Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. (Actus Apostolorum 7, 51)

  • Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: (Actus Apostolorum 7, 52)

  • Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. (Actus Apostolorum 7, 56)

  • Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. (Actus Apostolorum 8, 1)

  • Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. (Actus Apostolorum 8, 3)

  • Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. (Actus Apostolorum 8, 11)

  • Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)

  • Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. (Actus Apostolorum 8, 13)

  • Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. (Actus Apostolorum 8, 14)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina