Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: (Evangelium secundum Ioannem 16, 25)
in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: (Evangelium secundum Ioannem 16, 26)
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. (Evangelium secundum Ioannem 16, 27)
Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 16, 28)
nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)
Respondit eis Jesus: Modo creditis? (Evangelium secundum Ioannem 16, 31)
ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)
Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 33)
quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 8)
Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)
ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 1)