Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, (Liber Leviticus 11, 21)
comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. (Liber Leviticus 11, 22)
Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 29)
Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. (Liber Leviticus 11, 36)
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 39)
Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. (Liber Leviticus 11, 41)
Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. (Liber Leviticus 11, 43)
Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. (Liber Leviticus 11, 44)
Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, (Liber Leviticus 11, 46)
ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. (Liber Leviticus 11, 47)
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. (Liber Leviticus 12, 2)
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ. (Liber Leviticus 12, 4)