Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. (Evangelium secundum Lucam 19, 15)
Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: (Evangelium secundum Lucam 19, 20)
Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: (Evangelium secundum Lucam 19, 22)
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? (Evangelium secundum Lucam 19, 23)
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. (Evangelium secundum Lucam 19, 26)
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. (Evangelium secundum Lucam 19, 27)
Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. (Evangelium secundum Lucam 19, 31)
et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. (Evangelium secundum Lucam 19, 38)
Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. (Evangelium secundum Lucam 19, 39)
et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. (Evangelium secundum Lucam 19, 44)
Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, (Evangelium secundum Lucam 19, 45)