Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare? (Evangelium secundum Lucam 14, 30)
Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 33)
Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Lucam 14, 35)
Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 1)
Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. (Evangelium secundum Lucam 15, 2)
Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. (Evangelium secundum Lucam 15, 7)
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. (Evangelium secundum Lucam 15, 10)
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. (Evangelium secundum Lucam 15, 13)
Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. (Evangelium secundum Lucam 15, 14)
Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. (Evangelium secundum Lucam 15, 15)
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. (Evangelium secundum Lucam 15, 16)