Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. (Evangelium secundum Lucam 4, 35)
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. (Evangelium secundum Lucam 4, 37)
Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)
Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. (Evangelium secundum Lucam 4, 42)
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
Factum est autem, cum turbæ irruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. (Evangelium secundum Lucam 5, 1)
Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. (Evangelium secundum Lucam 5, 2)
Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. (Evangelium secundum Lucam 5, 3)
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. (Evangelium secundum Lucam 5, 4)
Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. (Evangelium secundum Lucam 5, 5)
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. (Evangelium secundum Lucam 5, 6)