Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. (Evangelium secundum Marcum 12, 33)
Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. (Evangelium secundum Marcum 12, 34)
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, (Evangelium secundum Marcum 12, 38)
et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis: (Evangelium secundum Marcum 12, 39)
Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. (Evangelium secundum Marcum 12, 41)
Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. (Evangelium secundum Marcum 13, 1)
Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. (Evangelium secundum Marcum 13, 2)
Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: (Evangelium secundum Marcum 13, 3)
Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quis vos seducat: (Evangelium secundum Marcum 13, 5)
Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. (Evangelium secundum Marcum 13, 8)
Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 13, 9)