Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum: (Evangelium secundum Marcum 11, 16)
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. (Evangelium secundum Marcum 11, 19)
Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. (Evangelium secundum Marcum 11, 20)
Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. (Evangelium secundum Marcum 11, 21)
Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. (Evangelium secundum Marcum 11, 22)
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)
Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. (Evangelium secundum Marcum 11, 24)
Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: (Evangelium secundum Marcum 11, 27)
Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. (Evangelium secundum Marcum 11, 30)
At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? (Evangelium secundum Marcum 11, 31)